# Isagoge sphaerica 15

Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica, DE STELLARUM ORTU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-adolf-scribonius/isagoge-sphaerica/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-adolf-scribonius/isagoge-sphaerica/15

DE STELLARUM ORTU ET OCCASU POETICO. Stellae coeli universae in sphaera recta certis temporibus oriuntur & occidunt: in obliqua vero ex iis quae non perpetuo apparent aut occultantur, aliae aliis temporibus conspiciuntur. Et hac posteriore specie veteres inpriDigi d by Goog mis poetę usi fuerunt in definiendis temporibus, eorumque partibus: unde ortus poeticus dicitur. Veteres philosophi Astronomiae peritissimi, poetae inprimis, historiographi, & rei rusticae scriptores, per certarum stellarum ortum aut occasum, singulas anni partes descripserunt: ut apud Ovidium videre est, & alios.

---

Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Isagoge_sphaerica.
