# Isagoge sphaerica 16

Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica, DE STELLARUM ORTU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-adolf-scribonius/isagoge-sphaerica/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-adolf-scribonius/isagoge-sphaerica/16

Unde ab autoribus istis qui plurimum hac descriptione uterentur, appellatio ei indita fuit, ut poeticus diceretur. Ortus autem & occasus, vel Cosmicus est, vel Acronychus. Utriusque generis est Heliacus. Cosmicus sive matutinus ortus, est stellae alicujus cum Sole, vel paulo post eum apparitio. Occasus Cosmicus, est stellae infra cardinem Occidentis descensio Sole e regione illucescente. Ortus Acronychus sive vespertinus, est stellae supra Orientem vesperi occidente Sole sublatio. Occasus Acronychus, est stellę unà cum Sole, vel paulo post eum infra Horizontem nostrum descensio. Occidunt ita stellae, quae cosmicè oriuntur: quae autem acronycè emergunt: cosmicè descendunt. Versiculi: Cosmicè descendit signum quod acronycem furgit. Cronycé descendit signum quod cosmicè surgit. Heliacus ortus, est stellae quę vicini So lis radiis contecta erat, paulo ante Solem appatitio. Occasus Heliacus, est stellae post Solis occasum in Occidente apparentis propter fulgorem Solis propinquiorem occultatio. .1 Tantum de ortu & occasu stellarum omnium poetico: sequitur de ipsis stellis. — *γρογ χ

---

Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Isagoge_sphaerica.
