Latin
RANTIBUS
Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica 18-2
Unproofread scanNot analysed yet
RANTIBUS. Stellae errantes sunt, quae in citeriore coelo byGe coelo varium inter se motum conficiunt. Singulae enim in singulis ac distinctis orbibus, dum ab Occidente in Orientem moventur, nunc ascendunt, nunc descendunt: itemque vel in Septentrionem, vel in Meridiem evagantur. Intellige igitur errantes stellas definiri, non ab erroneo aut vagabundo, sive incerto, sed potius à va rio ac multiplici, singulis tamen temporibus constanti motu. Stellarum errantium aliae eodem splendore lucent: aliae diverso. Eundem splendorem obtinentes moventur cursu vel pari, vel impari.