# Isagoge sphaerica 22

Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica, DE ECLIPSIBUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-adolf-scribonius/isagoge-sphaerica/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-adolf-scribonius/isagoge-sphaerica/22

Haec quia ad utranque eclipsin & Solis & Luna communiter attinent, tanquam generaliora pramisimus ante specialem Eclipseon explicationem. DE ECLIPSI SOLIS. Defectus Solis est radiorum ejus ab oculis hominum exclusio. Intellige impropriè sic appellari, cùm lumen Solis neutiquam deficiat: sed tantûm interposito alio corpore à nostris oculis aliquantisper avertatur. Efficit hunc interpositio Lunae propter propinquitatem radios Solares sua crassitie reflectentis & avertentis. Eodem modo, quo aliud exiguum corpus ante oculos nostros positum saepe montem, vel amplissimum, tegere potest. Interpositio autem ejusmodi contingit in conjunctione utriusque luminaris, sive in novilunio. Unde intelligitur Eclipsin Solis, quae contigit tem pore passionis Christi, in plenilunio, mere satalem adeoque praeternaturalem fuisse. Termini conjunctionis ultra citraque nodos describuntur in Septentrione, 20. grad. 40. minut. In Meridie, II. grad. 22. minutis.

---

Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Isagoge_sphaerica.
