Latin
DE ECLIPSI
Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica 23
Unproofread scanNot analysed yet
DE ECLIPSI LUNAE. Eclipsis Lunae est luminis Solaris in Luna privatio. Luna illustratur lumine mutuatitio: Si igitur ab umbra terrae tegatur, eò minus illustrari potest, adeoque obfuscatur &lumine deficit. Contingit illa in oppositione, Luna incurrente in umbram terrae diametraliter inter Solem &Lunam positae. Termini hujus oppositionis Ecliptici a nodis ultra citraque, 15. tantummodo gradibus determinantur. Sed quoniam Luna rarò tam prope ad Eclipticam pertingit: rariores fiunt defectus lunares. Totalis Lunae obscuratio, quamvis ab omnibus in eodem hemisphaerio habitantibus conspiciatur: orientalibus tamen tardius, occidentalibus autem citius apparet. Quoniam videlicet illis citius nox ingruit: his vero tardius. ΤΈΛΟΣ.