# Isagoge sphaerica 23

Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica, DE ECLIPSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-adolf-scribonius/isagoge-sphaerica/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-adolf-scribonius/isagoge-sphaerica/23

DE ECLIPSI LUNAE. Eclipsis Lunae est luminis Solaris in Luna privatio. Luna illustratur lumine mutuatitio: Si igitur ab umbra terrae tegatur, eò minus illustrari potest, adeoque obfuscatur & lumine deficit. Contingit illa in oppositione, Luna incurrente in umbram terrae diametraliter inter Solem & Lunam positae. Termini hujus oppositionis Ecliptici a nodis ultra citraque, 15. tantummodo gradibus determinantur. Sed quoniam Luna rarò tam prope ad Eclipticam pertingit: rariores fiunt defectus lunares. Totalis Lunae obscuratio, quamvis ab omnibus in eodem hemisphaerio habitantibus conspiciatur: orientalibus tamen tardius, occidentalibus autem citius apparet. Quoniam videlicet illis citius nox ingruit: his vero tardius. ΤΈΛΟΣ.

---

Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Isagoge_sphaerica.
