# Isagoge sphaerica ii

Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-adolf-scribonius/isagoge-sphaerica/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-adolf-scribonius/isagoge-sphaerica/ii

MO ET ERUDITIONE PIETATEQUE CONSPICUO JUVE NI, MEINHARDO KNYPHUSANO Frisio, amico suo singulari G. Scribonius εὖ πράττειν. CITE & eleganter Plato in Timaeo philosophatur, Meinharde dilectißime, oculos hominibus datos esse ut coelum aßiduè intuerentur, & pulcherrima ejus compage visa mentem quandam primam eamque optimam cogitantes illi sese conformes redderent. Ut enim fabrica coeli politißima & elegantißima: ita contemplatio quoque ejus nobilißima & jucundissima est; quam nemo non mortalium suspicere & vehementer admirari poßit, & ex qua non architectum quendam eumque optimum maximum quivis arguere debeat. Coeli certè enarrant gloriam DEI. Quò venustior siquidem & perfectior quaelibet natura est: eo magis atque velocius nos trahit ad pleniorem suae originis & architectatricis naturae inquisitionem. Astronomica igitur di

---

Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Isagoge_sphaerica.
