# Isagoge sphaerica ix

Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica, DE MOTU ORBIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-adolf-scribonius/isagoge-sphaerica/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-adolf-scribonius/isagoge-sphaerica/ix

Ejusmodi sunt Horizon & Meridianus. Nam pro situs & locorum in quibus coelum intuemur mutatione, hi circuli quoque de sede priore moventur ac immutantur. Distributio circulorum desumpta est e subjectis locis, in quibus eos in coelis imaginamur, ideoque Horizontem & Meridianum rectè mobiles appellari patet sive mutabiles: quippe qui sedem sive locum eundem non retinent: reliqui verò unum eundemque locum occupant, ubicunque ab homine aspiciantur. Horizon est circulus mobilis conspieuam coeli partem ab inconspicua determinans. Horizon alius rationalis est: alius sensibilis. Rationalis, qui totius globi partem superiorem ab inferiore dividit. Sensibilis, qui partem oculorum nostrorum acie conclusam tantùm definit. Qui quatuor plerunque miliarium longitudinem complectitur. Meridianus est circulus mobilis per loci cujuslibet verticem & mundi polos ductus. Hujus potissimum officium est medium diem mediamque noctem ostendere. DE CIRCULIS MAJO

---

Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Isagoge_sphaerica.
