# Isagoge sphaerica vi

Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica, EPISTOLA DEDICAT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-adolf-scribonius/isagoge-sphaerica/vi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-adolf-scribonius/isagoge-sphaerica/vi

GULIELMI ADOLPHI SCRIBONII. Octrina Sphaerica est globi coe lestis explicatio. Globus coelestis est coeli syderumque ejus artificiose extructa imago. E proposita definitione subjectum & finis hujus vartis patet: nempe Sphaerae Astronomicae cognitio: adeoque nihil hic praecipiendum esse, nisi quod tum sphaeram coelestem, tum stellas coeli eorumque proprias affectiones concernat: omissis principiis Gegmetricis de angulis, lineis, superficiebus, itemque de elementis, ae ventis, &c. quorum doctrina physica est: & aliis Arithmeticis, ne artes propter usum communem confundantur. Globus circumvoluitur circa polos. Poli sunt extremitates axis, id est, lineę per centrum globi traductae. Ejusmodi sunt in cardinibus mundi, tum Septentrionalis, tum Austrinus. Septentrionalis, qui versus Boream semper conspicitur. Austrinus, qui Meridionalibus solis apparet. Poli Latinis vertices ἀπὸ τ πολεῖν a vertendo dicti hic tantùm ii describuntur circa quos totus globus circum vertitur. Poli enim Horizontis, Zodiaci & alii in speciali doctrina istorum circulorim sunt proponendi, ne violetur lex καθόλου πρῶτον.

---

Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Isagoge_sphaerica.
