Latin
EPISTOLA DEDICAT
Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica vii
Unproofread scanNot analysed yet
DE ORBIBUS COELI. Coelum proinde multiplicibus ac variis constat orbibus. Orbes isti contigui sunt, &alii aliis proximè subjecti: nec tamen ullus alterius motum impedit. Orbes coelestes vel vacui sunt, vel stellis exornati. Vacui sunt duo superiores: iique maximi. Nempe decimus, qui quod supremus &extimus sit, primum mobile appellatur: item hoc inferior nonus, qui &coelum Crystallinum dicitur. Stellis exornati sunt orbis firmamenti, quem octavum vocant: &sub hoc alii septem Planetarum orbes.