# Isagoge sphaerica vii

Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica, EPISTOLA DEDICAT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-adolf-scribonius/isagoge-sphaerica/vii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-adolf-scribonius/isagoge-sphaerica/vii

DE ORBIBUS COELI. Coelum proinde multiplicibus ac variis constat orbibus. Orbes isti contigui sunt, & alii aliis proximè subjecti: nec tamen ullus alterius motum impedit. Orbes coelestes vel vacui sunt, vel stellis exornati. Vacui sunt duo superiores: iique maximi. Nempe decimus, qui quod supremus & extimus sit, primum mobile appellatur: item hoc inferior nonus, qui & coelum Crystallinum dicitur. Stellis exornati sunt orbis firmamenti, quem octavum vocant: & sub hoc alii septem Planetarum orbes.

---

Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Isagoge_sphaerica.
