Latin
RIBUS FIXIS
Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica xii
Unproofread scanNot analysed yet
Et propter ejusmodi portiones arcus Eclipticae singulis diebus accedentes, quoniam inaequales sunt, dies quoque vel aequales vel inaequales sunt. Diei partes sunt horae. Hora est pars duodecima cujuslibet diei. Graecis sic dicitur ὑπὸ τῆς διορίζειν τὴν ἡμέραν, quòd dies distinguat. Horę alię aequales sunt: alię inęquales. Aequales seu Aequinoctiales sunt, quarum 24. partes Aequinoctialem metiuntur. Inaequales horae, vulgo temporales, sunt duodecimae partes inter ortum &occasum Solis. Tantum de Aequatore: sequitur de Coluro. Colurus est circulus inter Aquilonem &Austrum per polos mundi &Zodiacum transversim ductus. Coluri dicuntur παρὰ τὸ κολοβθὸν id est a mutilo, &υρor cauda, quòd 24. horarum spacio sicut reliqui, nunquam integri, sed quasi cauda detruncati mutilatique conspiciuntur. Estque alius Aequinoctialis: alius Solstitialis.