# Isagoge sphaerica xiii

Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica, DE AEQUINOCTIIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-adolf-scribonius/isagoge-sphaerica/xiii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-adolf-scribonius/isagoge-sphaerica/xiii

DE SOLSTITIIS. Colurus Solstitiorum est circulus puncta Solstitialia definiens. Maximam igitur Aequatoris a Zodiaco distantiam ostendit: unde & declinationis circulus dicitur. Distantia illa est digressionis Solaris terminus. Solstitium & puncta Solstitialia dicuntur, quòd Sol eo in loco digressionis à Zodiaco motum inhibens & gradum sistens, reciprocé rursum ad Zodiacum moveri incipiat: quo tempore etiam umbrae Solis nihilferè mutantur. Solstitium vel Aestivum est: vel Hybernum. Aestivum est Solis altissimi, ideoque diei longissimi determinatio. Contingit autem 12. vel 13. Julii in principio Cancri. Hybernum est Solis a nobis remotissimi, ideoque diei brevissimi terminus.

---

Wilhelm Adolf Scribonius, Isagoge sphaerica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Isagoge_sphaerica.
