# De Mercurio sub sole viso 10

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso, DE MERCURIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/10

Iubent igitur fortassis hoc exemplo monitum cavere, nè Gassendo quoSed salva res est, longe Tu abes que sic recantandum. hoc metu. celeriter promota est umbella tua, nec diu haesit eodem loco; quod certissimum praebet argumentum, haud ; de quibus jam publicè constat, fuisse maculam solarem multò tardius ambulare, & vix totis 14. diebus perreptare Solis hemisphaerium nobis obversum. Tua verò, quae sub Hor. 9. distitit à centro 16. particulis, & aliquandiu post 20. mox, iterum allucente Sole 22. denique horâ 10 1/2 omninò 30. percurrit intra sesquihoram disci solaris quartam circiter partem, quantum nulla macula posset integro quadriduo, praesertim circa declivem Solis oram. Et animadvertisset ipse Keplerus hallucinationem, si postridie rursus inspexisset; cùm talis conjunctio OJ, propter contrarios motus amborum, vix possit pauculas horas, nedum integros dies durare. Vnde similis error veterum Parisiensium tuorum redarguitur, qui mense Martio Anni 807. Mercurium totis octo diebus adhaesisse Soli putabant, imperitiâ Planetarij motûs utique magnâ. Merentur nihilominus laudem primitus à se observatarum in Sole Macularum; quae hodieque interdum ita grandes apparent, ut per quamvis rimam sub opaco repraesententur: Qualem ego die 6. Iulij 1629. in cellâ vinariâ, per spiraculum ultrò se prodentem, notavi, omnium quas vidi latissimam ac nigerrimam, cum pedunculo formâ pyri. Redarguit verò Keplerum evidentiùs etiam nimia latitudo: cum enim Nodi hodie versentur circa12. & & in (ut infra demonstrabo) Sol autem dicto die 7. I occupârit, integro ferè dodecatemorio inde distans, patet impossibile fuisse, ut se mutuò incursarint opticè. Resorpserit ergò praecocem Iubilum suum ille meritò: Tu autem jure meliori exclames tuum ἑώρακα, vel si mavelis τετήρηκα, ut olim Archimedes ερηκα suum, balneo exsiliens propter furtum aurifabri astutè deprehensum; aut exemplo Pythagorae immoles Hecatomben. Porrò examinemus hanc parvitatem penitiùs, atque conferamus cum placitis aliorum. Philippus Landspergius in Vranometr. fol. 126. assumit semidiametrum visibilem in mediocri distantia, unius minuti, h. e. ipsam diametrum totam, 2. minutorum: unde computat ejus corpulentiam, duodecies tellure minorem, suppositâ scilicet majori amplitudine annui orbis. Tycho Braheus in Progymn. fol. 475.

---

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Mercurio_sub_sole_viso.
