# De Mercurio sub sole viso 11

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso, DE MERCURIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/11

diametro tribuit in maximis à Sole digressionibus, ultra 2. minuta (quot etiam fixis primi honoris assignat) insuper partem, ut sit ei proportio ad diametrum terrae, qualis trium ad octo: unde concludit Planetam decies novies tellure minorem esse. Sequeretur hinc, in istâ conjunctione perigaeâ, 3. ferè minutorum apparuisse debere. Iohann. Keplerus in Astron. Cop. fol. 484. censet naturae consentaneum, ut sit eadem proportio Planetarum, quae Sphaerarum quibus adhaerent, h. e. minimus sit Mercurius, quia orbitam possi deat angustissimam, Saturnus maximus, quoniam amplissimo vehatur orbe; ut sic facilè cum tellure, quae media est, comparari possint. In eo tamen fluctuat, quali proportio ista magnitudine sit aestimanda? non certè Diametrorum, quia ei universalis experientia reclamat: mallet igitur Superficierum, propter speculationes Archetypicas. cùm verò nè sic quidem sibi satisfaciat, refert ad ipsa Corpora, & concedit in sententiam Archiducalis Mathematici, Dn. Iohanis Remi Quietani (quem alibi narrat hactenus ab eâ descivisse. observationibus procul dubio edoctum; atque nunc audio, peculiares Tabulas motuum Coelestium moliri.) Ita corpus & fieret paulò majus Triente telluris, quia scilicet proportio Sphaerarum est ferè talis. Iam verò tellus, ex orbis magni centro spectata, intervallo 3470. sui Semidiametrorum, (ex sententia ejusdem Kepleri,) visibili diametro subtenderet saltem 2. minuta; ergò Mercurius quasi triente citerior, iterum fieret 3. circiter minutorum. Idem tamen Keplerus, quâ erat ingenuitate, non venditavit ista pro certissimis aut exploratis, in Tab. Rud. fol. 75. ultrò fassus, esse lubricam observationem, quòd stellae visui semper offerantur justo majores, cum opticâ luminis dilatatione, palmamque lubenter cessurus illi, quicunque de tali subtilitate attulerit probabiliora.

---

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Mercurio_sub_sole_viso.
