# De Mercurio sub sole viso 13

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso, DE MERCURIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/13

Quemadmodum igitur haud licet argumentari, pars intra luminis complexum apparet angusta, ergò baculus verè latior non est; ita nec sequitur, Mercurius in clarissimo Sole, ubi circumstans fulgor undique aliquid arrosit, visus fuit exilitate trientis, (quod oculato testi credimus tamen lubentes) ergò verè non aequat assem vel dodrantem. 2. Accedit altera ratio diminutionis, ex magnitudine solaris illuminationis. demonstrat enim Alhazen Arabs prop. 3. de crepusc. & post eum Vitellio Sarmata, prop. 27. I. secundi (quod se hausisse profitetur ex Aristarchi Samij libro de Quantitate O (fortè non amplius superstite) Vmbrae basin esse minorem sui corporis hemisphaerio; si globus illuminans illuminato sit major. Cum igitur nobis utrinque confessum sit, apparentem Solis diametrum, diametro Mercurij esse multoties longiorem, utique pars illuminata Mercurij, non tota nobis avertetur, sed instar circuli lucentis huc ad nos reflexa, ipsum circundabit, unde reliqua pars opaca necessariò contrahetur ad angustias, & hoc modo verè minor erit. Apertius dicam: certum est, nihil de Mercurio in Sole cerni, nisi quod ab illius luce aversum est, & in umbrâ situm. at illud verè minus est medietate, quoniam illuminata pars medietate major. ergò J tunc meritò parvus apparet. Atque quamvis id quod hac ratione decedit, parùm sit, minuitur tamen ulterius per priorem causam, oculos notabiliter fallentem. 3.

---

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Mercurio_sub_sole_viso.
