# De Mercurio sub sole viso 15

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso, DE MERCURIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/15

Habet ille Atlas Hassiacus, praeter aliam supellectilem Astronomicam, non minùs affabrè quàm sumptuosè structam, in Eudoxaeâ suâ speculâ, TUBUM ingentem, quantus alibi quà quà latè coluntur astra, nuspiam visus, pedum 50. longitudinis; tantae molis, ut nisi polyspasto & trochleis ageretur, compluribus viris in sublime surrigendus, negotij facesseret satis. Pendet autem rudentibus de scansili columnâ 40. pedes altâ, & scytalis attollitur ex peritrochio infernè adjuncto. Ita in aequilibrio suspensus facilè dirigitur Solem versus, circumactu ergatae apud alterum orificium adaptatae. Vbi etiam valvulae sunt, quibus (sub circumjecta quidem scenâ) introspiciatur. Intus enim libratur perpendiculum, cujus umbra repraesentet verticalem; excipiturque Solis icon orichalcico & versatili tympano, candidâ tamen chartâ incrustato. Ipse autem radius intrat supernè per foramen tantae amplitudinis, quantae est haec litera O in margine signata. Keplerus in publicâ Respons. ad Bartschium fol. 4. ubi hujus quoque Tubi honorificè meminit, dubitativè refert, esse foramen Pisi, aut Lentis, aut Milij magnitudine; veram scilicet quantitatem illius, tàm sublimè positi, praecisiùs metiri nequibat, quamlibet αὐτόπτης, conjecturâ saltem aestimans è longinquo: ego autem ex accuratâ Schematum Eclipticorum delineatione mihi transmissâ deprehendo, hiare tantum, ut faba penè possit transire, adeoque pedis esse partem tricesimam ferè. Hoc supposito, erit pars sesquimillesima circiter longitudinis totius Tubi; qualis proportio inCanone sinuum respondet 2 1/2 minutis, ut ejus semidiameter ex intervallo 50. pedum, appareat 7'0. secundorum, Tantum igitur circumcidit Eclipticis digitis in deliquio Solis (per prop. 12. paralip. Vitell.) tantundem quoque cuivis Maculae circumquaque. Si ergò Macula quaepiam verè fit 3. minutorum, putatur illa saltem 1/2 unius, sive 4'0. secundorum: si verò sit minor 2 1/2 minutis, omninò non apparet, quia pro dictâ ratione semidiametri fenéstellae, usque ad centrum lumine diluitur undiquaque, & sic evanescit: quod erat probandum.

---

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Mercurio_sub_sole_viso.
