# De Mercurio sub sole viso 16

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso, DE MERCURIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/16

Res est subtilis & consideratione dignissima: quam si Tycho, aut post eum Longomontanus hodie advertissent, non obtrusissent nobis absurdum dogma, de semidiametro))ae in novilunijs minuenda, quod extat in Astron. Danicae parte sec. fol. 175. Facilè tamen Illustrissimus ille Ptolemeus, pro sagacitate suâ, huic incommodo deinceps cavebit, adaptatione foraminis minoris: Mihi nunc demonstrasse sufficit, quòd ea Buzbacensis observatio Tuae Parisiensi nihil deroget (ut nec attendentis D. Monglingi diligentiae aut honori) imo J proditam parvitatem certius etiam confirmet. Tempus conjunct. desinentis. Caudes pag. 8. sub tempus excedentis Mercurij, praecipuè clarum Tibi Solem affulsisse, unde id momentum obtinueris praecisè. Congaudeo Tibi, & Astronomiae magis, cujus intererat accuratè illud excepisse, tàm diu desideratum. Laudo quoque solertiam, quòd Socium praefeceris regundo Quadranti, nè Tibi occupatione simul duplici distracto, periret principalis spectaculi fructus; ut saepè mihi solitario contingit observatori. Quamvis verò in apparentis altitudinis 21. grad. 44. min. correctione, per Parallaxin Solis 3. min. Add. & contrariam Refractionem 5. min. Subtr. aliquantum controversiae mihi restet (qui utramque statuo minorem, justis rationibus, alibi deducendis) nolo tamen hîc intempestivè de tantillo vitilitigare, quia parùm inde redundaret ad tempus, neque sensibiliter id variaret. Esto igitur sub elevatione Poli tui Hor 10. min. 28. ant mer. diei 7. Novemb. sive 28. Octob. stylo Iuliano, Anni superioris Id verò nunc potius exquiram, 1631. aerae Dionysianae. quomodo cum calculis aliorum congruat, ut sciamus quinam propius tetigerit scopum: cumque quatuor praecipui sint Artifices, qui familias ducunt in hac Professione, Ptolemeus puta, Copernicus, Tycho, & Keplerus, examinabo singulos ordine, ut appareat, quantum cujusque placitis credendum sit, quisve caeteris praeferendus.

---

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Mercurio_sub_sole_viso.
