Latin
DE MERCURIO
Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso 17
Unproofread scanNot analysed yet
Hypothesis Ptolemei libr. 9. Almagesti cap. 6. exposita, &in Epit. Regiom. cap. 7. ejusd. libr. repetita, circumagit Mercurium in Epicyclo, cujus centrum, aequante directum, in Eccentro-eccentri feratur, itinere ovali. Sit igitur ad mentem prisci Authoris, in sequenti Schemate terra E. atque circa illam concentrica portio Zodiaci En †quanta sufficit huic instituto, in angustiâ chartae. Quoniam verò Ptolemeus omnes motus deducit ab Epocha Nabonassari regis Assur (qui sanctorum Esaiae ac Ezechiae fuit coaevus) oportet ante omnia aestimatum tempus ipsius proximae conjunctionis, quod Lutetiae 4. ferè horis meridiem antevertit, illius abaco conformare, sub Meridiano quidem Alexandrino, quem Parisiensi assumo 2 1/2 horis orientaliorem. Sunt ergò ab inde huc usque Anni Aegyptij 2379. dies 107. horae 21 1/2 quibus in Tabula respondet locus O medius 218. grad. 427 minut. à princip. V pro puncto Schematis S. quo verus Sol (indice Prosthaphaeresi subtractivâ) erat anterior per 1. grad. 7. min. ut cadat Ptolemeo in 7°. 35. in utique procul à veritate: Is tamen error jam condonari potest, quia J locum non absolutè quaerimus, sed relatè distantiam illius â Sole. Porrò reponit Apogaeum aetate suâ in 10 2 unde promoveatur centum annis uno gradu, instar fixarum; itaque caderet nobis hodie postXV Secula, in 240. 58. &ubi punctum A. signavi (quod tamen rursus falsum esse, alio Tractatu D. V. demonstrabo.) In hâc igitur Apsidum lineâ E. A. sumatur Eccentricitas E. D. 3. particularum, pro e e medsb centro Aequantis D. &adjiciatur par intervallum D. Z. scribaturque tantâ Semidiametro Z. W. circellus, vulgò Eccentricus minor. (vel Hypocyclus mihi, nomine commodiori.