# De Mercurio sub sole viso 20

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso, DE MERCURIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/20

& ex Prutenicis ad 92 m cum Latit. 11/2 Austr. quarum illa 5. gradibus circiter deficit à veritate, ista verò plus quàm integro gradu excedit. Neque sunt haec sanabilia, etiamsi Radices motuum mediorum aliter figerentur: est enim error etiam in Prostaphaeresibus Eccentricorum, & ipsâ Hypotheseos formâ; cujus Libratio diametralis mihi semper visa fuit absurda, & à circulari latione omnino releganda. Taceo latitudinum intricatissimas reflexiones atque Deviationes, easque rursus per diametrum libratiles, quas libr. 6. cap. 5. ad veterum aequipollentiam potius, quàm ex coelo introduxit, ingeniosè magis quàm verè. Hîc me miseret vanitatis ac imperitiae Genethliacorum, qui talibus Tabulis quasi certis confisi, securè nugantur de sorte natorum, ex Mercurij positu hoc vel illo: & quoties à cordatioribus modestiae admonentur, insuper experientiam allegare audent, nescio quot jam seculis roboratam. Obsecro Vos per frontem! qualis est haec experientia, quae nè semel quidem tot seculis, de vero situ Planetae fuit certa? & eò minùs, quo vetustior jactatur! aut si Vobis parvus est error 5. graduum, qui totidem Annis tamen respondet in Directionibus Vestris, indicabo mox majorem Nobilis Tycho Braheus, praedictae vanitatis acerrimus osor, ut amasius coelicae veritatis, cui nulla aetas tulit in observandi solertiâ parem, absque cujus industriâ & restitutione fixarum, labor noster in Planetis foret irritus, etiam huic Mercurio medelam adhibere tentavit; nec scio an perfecerit vivus. Absolvit autem tali magistro dignus discipulus, & parilis adjutor, Christianus Severini Longomontanus, jam Coppenhagae Professor, in Astron. Danicae libr. 2. Theor. cap. 20. Ad ejus mentem computabimus quoque ut quantum hîc praestiterint, constet. Sit ergò circum tellurem A. semidiametro 100000 partic. concentricus quadrans Zodiaci, huic negotio sufficiens EB. locetur punctum C. pro ratione medij motûs Ois ad 16. 10.

---

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Mercurio_sub_sole_viso.
