Latin
DE MERCURIO
Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso 23
Unproofread scanNot analysed yet
distantiam Planetae à loco Ois medio; cujus etiam Prostaphaeresi 1. 36. subtractâ, concluditur tandem desideratum intervallum veri Solis atque Mercurij, totorum 7. grad. &13. min. enormiter ab experientiâ Tuae observationis discrepans, ultra cuiusquam suspicionem, &Invitus equidem plus quàm Copernici aut Ptolemei. tantorum Artificum detego errores, qui me ipsum facilè, praesertim in coecâ numerorum tractatione, scio posse hallucinari: atquoniam hîc de Hypothesium veritate seriò anquiritur, dissimulari non debuit: ignoscant calculis &substituant meliora. tum caetera emendent, v. gr. Triplicationem Anomaliae, qua tres in Epicyclo Auges efficiuntur, inaudito exemplo, cùm possint Mercuriales in Sextilibus digressiones rationabiliùs excusari per veriores causas. Item Nodos ab Apsidibus divellant, quos inde separandos esse, hâc ipsa observatione liquidò constat. Denique tollant Librationes latitudinum, quibus iter Planetae simplicissimum, turpiter sed frustra distorquetur, Nunc devenio ad KEPLERUM, admirandae sagacitatis hominem, quo nemo alius in causarum scrutatione penetravit intimiùs. Is circumducit Mercurium in Elsipsi Eccentricâ, circa Solem universi motûs fontem; velociter quidem in Perihelio, caeteris locis eò tardius &longvidiùs, quò longiùs ab hoc motore primo recedit. Nec puto meris id Observationibus didicisse, cùm pleraeque circa magnas digressiones captae, lubricae sint, atque omnes cadant intra unicum orbitae quincuncem, vel semissem ad summum; sed Analogiâ caeterorum Planetarum &felici coniecturâ id esse consecutum. Nuspiam certè (in libris quidem extantibus) geometricè demonstrat Mercurii Apsides, Eccentricitatem, formam aut proportionem Orbis, in Astron. Cop. vel Tabulis Rud. assumptas; ut fecerunt Ptolemeus &Copernicus pro hypothesibus suis; nil tamen dubito, quin earum potuerit reddere rationes, aut reddidisset etiam si vixisset. Vt ut sit, hoc sanè manifestum est, eventum habuisse suis praedictionibus, propè satis correspondentem.