# De Mercurio sub sole viso 25

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso, DE MERCURIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/25

Haud rectè iudicat Planetae situm in Ellipsi, ex orthogonali contactus: quod postremum ψαδογράφημα nemini animadversum, quia fons est aliorum, unde procul dubio scaturierunt etiam dicti errores aequationum, operae pretium arbitror hîc ex professo refutare. Tradidit illud in Astron. Cop. libr. 6. fol. 760. asserens; in elongationibus maximis lineam ex centro B. in Planetam M. esse orthogonalem ad visivam T. M. & angulum BMT. rectum, ideoque incidere BM. in D locum Zodiaci FTM. sive tribus inde signis distantem sic exui Planetam inaequalitate secundâ. Ego autem nego angulum TMB. rectum esse: nego etiam, qui verè rectus est TMC. cadere in centrum B, sed loco superiori: nego denique lineas TM. BM. Zodiaci quadrantibus ab invicem distare. Sit enim perspicuitatis gratia, Ellipsis Mercurialis A. E. M. cujus Centrum B, & Apsides AE. spectetur T in maximâ digressione aliquâ versans, ex T. tellure, per lineam contingentem T. M. Hoc itaque controvertitur inter nos, qualem linea MB: quae ab ipso ad centrum reflectitur, angulum faciat cum datâ visivâ TM? ut sciatur, quonam in puncto lineae T. F. adeoque quonam Ellipseos loco corpus Planetae sit reponendum. nam haec res est maximi momenti pro Theoria & rectè constituendâ, sine qua veritas eruitur nunquam. Ille vult angulum TMB. rectum esse; Ego acutum statuo. sic mihi stella cadit in ipsum punctum contactûs M. loco ulteriori à visu, h. e. propiori Perihelio E. illi verò caderet in H. locum citeriorem, & ab E. Apside remotiorem. Equidem si Planetae iter circulare foret, lubens c0laconcederem quod vult: at quia ipsemet fatetur Ellipticum esse, res mulrò aliter tractanda erit.

---

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Mercurio_sub_sole_viso.
