Latin
DE MERCURIO
Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso 27
Unproofread scanNot analysed yet
Locus excedentis Merc. De regione Solis, ubi ultimum emigrantis Mercurij vestigium notâris, refers pagin. 8. cecidisse intus in opaco conclavi, inter oram infimam &dextram: itaque extrinsecus sub cavo coelo (lege decussationis Opticae) inter oram supremam &dextram, hoc est, in quadrante solaris peripheriae, qui ab ejus vertice vergit ad occasum. non tamen praecisè doces, quantùm distiterit ab illo vertice summo; fuisse vel 32. vel 33. gradus: non certè multùm abfuisse à 35. utrum verò citra vel ultra fuerit, illud ipse doles, prae festinatione non accuratiùs potuisse signari. Equidem ego quoque optarem, licuisse Tibi tunc esse scrupulosiori! sed ex ingenuâ confessione tamen (quam nos celare potuisses,) agnosco Veritatis amorem, quòd malueris locum praeterpropter indigitare, quàm temerariâ determinatione vim inferre conscientiae oculorum: ac multùm praefero crudas ejusmodi oservationes, aliorum comptulis &pelitis, fucum olentibus. quanquam ipsa vacillatio Tua vix possit latitudinem Planetae, ultra minutum vitiare, quod sanè pauxillum est, à nemine hactenus praestitum tàm propè Sequar itaque conjecturam Tibi probatam, fuisse inter 32. &33 medium, scilicet 32 tantum assumens in adjecto Schemate arcum V. M. inter Verticalem &Mercurium. Cumque angulus inter eundem Verticalem &Eclipticam V. C. E.