# De Mercurio sub sole viso 28

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso, DE MERCURIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/28

ad centrum Solis, illo momento fuerit, ex computatione tuâ 56° 47. patet residuo arcui M. E. deδ0ο8 beri 24°. 17. Qualium ergò Semidiameter So is C. E. assumitur 151/2 min. talium subtensa D. M. prodit 62 min. pro † Latitudine bereali. nam de Parallaxi securior sum, quòd Planetam vix notabiliter dejecerit à vero situ, (praesertim in altitudine 22. grad. supra horizont.) quoniam infra parte tertiâ, Mars, in paulò majori distantiâ, nullam sensibilem probabitur admisisse. Caeterùm pro Longitudine F, oportet praescire locum centri Solis ad hoc momentum, scilicet Horam 10. 28. ant. merid. quae fuisset Vraniburgi Hor. 11. 8. CL. Dn. Bartschius in Excerpto Ephemeridis, computat ad Meridiem 148. 45. m. cumque Horarius sit 2 1/2 minut. fuerit C. tunc nobis in 148. 43. ferè (quas enim de corrigendo etiam loco O foveo suspiciones, ex continuis aliquot annorum observationibus meridianis natas, eas hîc taediosas, in suum locum reservo.) Est autem lineola ED. non multò major minuto, itaque C. D. differentia longitudinum O & & non omninò 14. min. quibus Planeta era taspectu dexterior, h. e. anterior in Zodiaco; unde illius Longitudo D. datur in 14°. 29. m. Rudolphinae collocant in Meridie Vraniburgi ad 140. 55. m; & motum ei diurnum tribuunt 1. 20. sic dicto tempore fuisset adhuc 3. quasi minutis posterior (quoniam retrogrediebatur) hoc est in 14o. 58. m. Quod à veritate observationis discrepat 29. minutis, propemodùm semisse gradûs: Tu autem benignior exorbitationis censor, fol. 10. arguis non plenè quadrantem, sive 13. tantùm, aliâ ratiocinatione usus. Porrò locus Nodi G ex observatione quaerendus.

---

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Mercurio_sub_sole_viso.
