Latin
DE MERCURIO
Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso 29
Unproofread scanNot analysed yet
Ex autem is mihi duplex, unus Apparens tantùm, qui nobis è terrâ spectatur, isque Ambulatorius, quia brevi tempore in quemvis Zodiaci gradum cadere potest, quoties Planeta latitudine caret, ubicunque versetur longitudinis ratione: alter Verus in orbita, è Sole quasi centro aestimatus, Tardigradus ille, qui seculo demum sentitur movisse locum. &iste norma est prioris, inordinatim atque irregulariter incedentis. Pro 6 Apparentis inquisitione, assumantur ex Ephemeride duo loca Z vicina: nec obstat quòd ibi erronea sint; praestant enim nihilominus Analogiam &obliquitatem itineris, ut sic tutò liceat ex vicariis imò falsis, concludere ipsum verum. Vnus esto, quem antea sub tempus excedentis planetae habuimus in 140. 58. m cum latit. bor. B. K. 51/2 min. Alter eligatur arbitrariè, verb. grat. postridianus, ad meridiem seq. 8 Novembr. in 13. 35. m cum latitud. FH. 26. Quamvis autem ambo loca K. &H. falsa sint, ut dixi, &eorum quoque nodus A. erroneus, ostendunt tamen quali obliquitate Planeta incedere debuisset,