# De Mercurio sub sole viso 29

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso, DE MERCURIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/29

Ex autem is mihi duplex, unus Apparens tantùm, qui nobis è terrâ spectatur, isque Ambulatorius, quia brevi tempore in quemvis Zodiaci gradum cadere potest, quoties Planeta latitudine caret, ubicunque versetur longitudinis ratione: alter Verus in orbita, è Sole quasi centro aestimatus, Tardigradus ille, qui seculo demum sentitur movisse locum. & iste norma est prioris, inordinatim atque irregulariter incedentis. Pro 6 Apparentis inquisitione, assumantur ex Ephemeride duo loca Z vicina: nec obstat quòd ibi erronea sint; praestant enim nihilominus Analogiam & obliquitatem itineris, ut sic tutò liceat ex vicariis imò falsis, concludere ipsum verum. Vnus esto, quem antea sub tempus excedentis planetae habuimus in 140. 58. m cum latit. bor. B. K. 51/2 min. Alter eligatur arbitrariè, verb. grat. postridianus, ad meridiem seq. 8 Novembr. in 13. 35. m cum latitud. FH. 26. Quamvis autem ambo loca K. & H. falsa sint, ut dixi, & eorum quoque nodus A. erroneus, ostendunt tamen quali obliquitate Planeta incedere debuisset,

---

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Mercurio_sub_sole_viso.
