# De Mercurio sub sole viso 30

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso, 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/30

item quae ex ijsdem ad Nodum ducuntur S. N. atque TN. unâ cum transversâ DR. Caeterae verò DM. & RM. ad Planetam attolluntur, qui versatur in alio quodam plano sui orbis proprij, per arcum ONM. repraesentati, & ad Eclipticam angulo 7. ferè graduum inclinati, super comuni sectione SRN. ita ut puncta MNORS. omnia in Mercurialis Eccentri planum cadant. Cum igitur distantia Solis ac Terrae TS. nota sit 98859. particularum, qualium orbis magni semidiameter habet 100000 atque intervallum ejusdem Solis & Mercurii SM. vel SD. dato tempore noscatur è Rudolfinis 31338. earund. part sequitur differentiam illorum TD. constare 67521. talibus patticulis, quae nobis unum, nempe jacens latus trianguli TDM. constituunt. Angulus autem D, rectus est, quia DM. concipitur Eclipticae orthogonaliter insistens; angulus verò DYM, observatae latitudinis est 62 m. itaque latus erectum DM. evadit 124 particularum. Sic in altero adhaerente rectangulo, etiam erecto, jam novimus cathetum DM. atque praeter D. rectum etiam acutum R. 6°. 54.

---

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Mercurio_sub_sole_viso.
