Latin
ECLIPE
Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso 35
Unproofread scanNot analysed yet
Satis certum est) tunc fuisse adhuc integram. Caeterae XIV. apparitiones habent se, ut eas hîc fideliter appinxi. A. Haec prima Phasis emicuit, cum horologia signarent2 post Hor. 10. sed quia postridiano examine deprehendi, ea defecisse 4. vel 5. minutis à vero tempore, fuerit ergò –hoc est Hor. 10. min. 20. ferè. B. Decem circiter minutis seriùs, iterum affulsit luna, quasi quadrante diametri adhuc lucens. Notavi tunc ejus Azimuth à Meridie ad Ortum 36. ferè graduum. sit verum Nadir Ois oti semisse gradûs circiter orientalius, ita dabitur inde Hora correctior 10. minut. 33. Inclinationem in conspectu subitaneo aliter excipere datum non est, quàm quòd mediana cavitas, inferno cornu satis perpendi culariter incubuisse visa fuit. C. Hor. 10. minut. 48. dubia lux vix digitum lata superfuit, per nubeculas tamen, haud libero intuitu spectata. Rubedo per easdem diu pòst animadversa, quasi prunae; tandem atra caligo insecuta fuit, aucta etiam nubium densitate. Hactenus incidentia difficulter observata: sequitur Emersio, conspectûs paulò melioris. D. Tale redeuntis lucis vestigium, sensi primùm Hor. 12. minut. 33. correct. nondum tamen erat merum lumen, sed praevius ille fulgor immaturus, mox post sesquiminutum, vel ad summum bina, scilicet Hor. 12. 35. plena lux reverti visa est: ex cujus opposito in parte obscuratâ, non tamen omninò ad oram, labes apparuit instar lacunae, multò nigrior opacitate reliquâ. E. Cum Sirius elevaretur non plenè 15°. gradibus, nempe Hor. 12. 442. animadverti diligenter, paulò plùs quadrante ambitûs reilluminatum esse, porrigebatur enim superius cornu, parùm ultra erectam diametrum)), &alterum tantundem infra transversam; unde non solum inclinatio datur octantis circuli, seu 45 graduum, sed etiam Digiti lucentes duo inntoscunt: qui mihi sic certiùs aestimantur ex peripheriâ, quàm dimetiente. F. Idem Sirius ascenderat ad 16°. 20. scilicet Horâ 12. 57. quando ratione circularis ambitûs, plus quàm triens, ratione diametri verò minùs triente lucebat. sunto 3 1/2 digiti ferè. G. Hor. 13. minut. 2. vel 3. horologii correcti, semiperipheria quidem recupaverat lucem, nondum verò semidiameter. H.