Latin
4
Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso 4
Unproofread scanNot analysed yet
demum accepi; unde contigit ut aliunde prius, ab Hugone Grotio τῷ παισοφῳ resciverim publicatas esse, sibique lectas (omninò ante 5. Aprilis quo id scripserat,) quàm Exemplar ipsum vidi. Ut ut sit, satis citò, quia benè satis. Laetor enim non prorsus inobservatum transijsse rarum hoc spectaculum, cui ego tàm avidè inhiabam frustra. namque hoc fine tectum effregi, perforatâ tegulâ verso austrum cujus foramine radius intromitteretur sub opacum; invitaram quoque Amicos aliquot ad contemplandi societatem, velut epulâs aut ludos, adeoque (nè dissimulem) affectabamus tacitè gloriam videndi à nobis primis hoc feculo Mercurij sub Sole, ac posteris enarrandi. Sed inviderunt eam nobis felicitatem nubes continuae, vix semelatque iterumdehiscentes, prae quibus nec postridianam Eclipsin integram observare licuit. Etsi verò tunc indignè tulerimus, ita nos à tempestate delusos esse, nunc tamen fero aequiùs, postquam percipio Tibi coelitus obtigisse plusculum serenitatis. Nempe Tu dignioreras, cui aether id indulgeret, quia &ad perspiciendum instructior acie oculorum, &ore facundior ad referendum. Non equidem invideo Tibi fortunam talem, grator magis, quod primus mortalium verè conspexeris in claro Sole, quem populares tui olim, sub Carolo Mag. vidisse falsò sunt opinati, (apud Aimonium, &in alijs Annalib. Franc.) quivé Aben-Rodan Arabem, &nostrâ memoriâ sagacissimum quoque Keplerum fefellit.