# De Mercurio sub sole viso 5

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/5

Atque utinam is nunc redivivus sisteretur nobis: qui hoc Phaenomenon diu ante proclamavit, nosque universos ad intuendum extimulavit publicè; ipse autem ut inter Divos spectare: cominus, anno ferè prius ex mortali corpore illuc evolavit. Verùm, desierit ille in vivis esse, Tua tamen haec observatio nequit mori, quoniam ipsius interest Scientiae sideralis, nè moriatur. durabit ergò ad seros nepotes, quamdiu supererunt qui coelos metabuntur: & ut nunc priscorum Timocharis aut Hipparchi nomina in Almagesto leguntuc hodieque, ita olim Gassendi memorabitur in annalibus posterorum, quandò Thrasonum, qui jam tot strepitus edunt in mundi palaestrâ, millies erunt abolita & aeternâ caligine obducta. Id etiam gratulor Astronomiae ipsi, ad cujus emolumentum pertinuit, Planetae hujus in Solem incursum diligenter notasse, quo rariorem eventu seculorum, eò peritis meritò cariorem. nam haec unica est occasio emendandi, quicquid in motu subdolae hujus stellae peccarunt Anteriores. Ac miror nihilominus divinam ipsorum solertiam, ex tàm importunis observationibus potuisse tamen istius Erronis viam qualitercunque indagare. nosti enim quòd necessariò magnis tantum à Sole digressionibus usi sint, quoniam citerioribus locis prohibetur conspectus à lumine majori, atque aurora fixas obruit, ad quarum positus ille referri deberet. nè quid de obliquitate Sphaerae nostratis addam, quae haud patitur in Tauro matutinum, vel vespertinum in Scorpione cerni: unde totus ferè Semicirculus, potissimum latitudinis austrinae, nobis manet inexploratus. Et quamvis circa contactus alios sui orbis, interdùm se praebeat conspiciendum, scis tamen quàm difficile sit inde verum in orbitâ locum designare, cum unius pili erratum, circulo tàm obliquè allapsum, respectu Itaque impensius amo centri proprij fiat immane. & exosculor observationem Tuam, quae una & sola est harum difficultatum expers, atque verissimum in Eccentro locum demonstrare, simulque secum reliquos in ordinem redigere potis.

---

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Mercurio_sub_sole_viso.
