# De Mercurio sub sole viso 7

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/7

Ad cujus fabricae firmitatem plurimùm conferret, si etiam lacobus Golius, communis noster, aliquid mediae vetustatis promeret ex Ibn-lunis Aegyptio authore, quem inter caeteras Arabum gazas, pro Acad. Lugd. B. primus in Europam ex Oriente advexit, vir talium aequè ac idiomatis callentissimus. quia enim sub Chalipha Phatimaeo, Abu-Haly Almansore vixit, cujus jussu & auspicijs coelo vacavit, conjicio ejus observationes haud recentiores esse Anno Hegirae 370. quo tempore Christianis ista securè negligebantur, ideò posse de inaequali progressu Apogaei ( quis esset, pro mea suspicione) testari. tum quia ipsius specula CLAXII S non procul Cahiro dissita, hisce locis nostris multò fuit australior, & coelo gavisa sereniori, ubi Nilus vapores non exhalare dicitur, fit mihi verisimile, austrinas quoque partes Eccentri, observatas ibi esse, quas Theoriae integritas omninò desideraret. Potuisset eadem Goliana bibliotheca, quae 3.

---

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Mercurio_sub_sole_viso.
