# De Mercurio sub sole viso 8

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/8

postremos Apollonij Pergaei libros Graecis perditos, ex Arabismo restituendos promittit, me fortassis etiam sublevasse, speculantem, quâ ratione aliqua Ellipsis (qualis certò est via Mercurialis) metienda sit, datis tribus tantùm contingentibus: quod egregium Problema, Geometris hactenus altè ignoratum, & penè pro insolubili habitum; sed huic proposito apprimè necessarium, nuper mihi suggessit, una cum Conicis pluribus inventis, ipse sciendi ardor, ut suo loco cernes. nempe ista mihi sunt Solatia patriae calamitatis, quando aures tympana & bombardae opplent, oculos militum turmae, animum verò patratae caedes, incendia, rapinae discruciant. Ejusmodi fundamentis nixus, confido Anomalias coaequatas omnium Planetarum, ex datis Medijs, directè vel à priori computare: quod magnus quondam Keplerus facere desperavit, eapropter provocans omnes Mathematicos & suppetias poscens. (Comment. d. Stell. Mart. f. 299. & Astron. Cop. f. f. 695. 808.) Cumque dicere non sufficiat, faxo brevi, juvante Deo! ut eruditus orbis credat. Indulge modò paulùm ocij, donec taedium calculi prorsus devoravero; Schemata item sculpsero, quorum labor insuper meas manus fatigat (ipsa fortè ruditas, me tacente, prodit) cum nemo alius mihi praestò sit Artifex talium gnarus. Nunc id aggredior, quod praesentis est instituti, morae minùs patiens, atque Tua in Epistolis mihi proposita excutio. non deprecabor examinandi libertatem, cùm Tui Candoris aequè ac Amoris, major mihi sit fiducia, neque Mathematica veritas id patiatur, quae sola nescit adulari. I. Pars.

---

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Mercurio_sub_sole_viso.
