# De Mercurio sub sole viso 9

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso, DE MERCURIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/wilhelm-schickard/de-mercurio-sub-sole-viso/9

DE MERCURIO. T ordine procedamus rem in capita dispertiar. sunt Aenim tria praecipuè, quae de & prodidisti; quorum primum attinet Quantitatem seu corpusculi diametrum, alterum Tempus visae conjunctionis, tertium ejus Locum, unde vera longitudo & latitudo innotescunt. Quantitas diametri Merc. Memoras adeo parvum apparuisse, ut vix aequârit unius particulae Bessem, qualium 60. numerabas in dimetiente Solis. ac potuisse illam toties dividi, facilè credo, quia per Telescopium excepisti, amplitudine spithamali. Responderet id Trienti unius minuti, sive 20. Scrupulis secundis, quae pars est nonagesima transversae latitudinis, (nè cum area disci comparemus,) omninò paradoxae parvitatis. Vix effugies hîc censuras Criticorum, qui dubitabunt inde, an certò ipsum videris Mercurium? nec te Macula fortè deceperit, credulum nimis, ac opinioni propriae faventem. Ita objicere possent, non imperiti modò, qui Tubi tractandi suntrudes, aut nunquam ad haec secreta sub tecto admissi, suspicantes esse mera phantasmata vitri, quive ambigunt an omninò sit aliquis Mercurius in Coelo: sed etiam Eruditi, inopinatâ parvitate perculsi, & quibus Kepleri recens error innotuit. Ille enim, licet Astronomorum aetatis nostrae Coryphaeus, de quo minimè metuissent, insigniter delusus erat Anno 1607. die 18. 28. Maij, visâ primùm in Sole Maculâ, quò tempore J à & O non aberat procul; ut opinaretur esse illius Planetae umbram, & calculum potius quàm oculos haberet suspectos, adeoque Rectorem Acad. Pragensis, Phaenomeni testem advocaret, imò Divi Caesaris RUDOLFI Majestatem, per cubicularios interpellaret eâ de causa, denique totius spectaculi seriem, publico libello narraret: postea tamen palinodiam cecinit, non quidem cujusquam refutatione, quasi fidiculis, extortâ confessione, sed ut ingenuum veritatis cultorem decebat, sua sponte.

---

Wilhelm Schickard, De Mercurio sub sole viso. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_Mercurio_sub_sole_viso.
