# De magnete 102

William Gilbert, De magnete, CAP. XIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/102
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/102

Ita pondus vnciarum viginti attollitur, cum inermis lapis alter tantùm vncias 4. ferri alliciat. Magneti armato firmiùs vnitur ferrum quàm magneti, & ideò maiora pondera attollit, quià armato pertinaciùs haerent ferra: contiguâ enim magnetis pręsentiâ, ferruminantur inter se, cumque armatura vigorem mag neticum eius pręsentiâ conceperit, & alterum ferrum adiunctum simul à magnete praesente vigorem induerit; firmiter connectuntur. Mutuo igitur ferramentorum validiorum contactu, valida est cohaerentia. Quod etiam apparet & ostenditur per bacilla inter se cohaerentia, lib. 3. cap. 4; tùm etiam vbi de pulueris Chalybici in corpus vnitum concretione agitur: Ob eamque causam ferrum propè magnetem positum detrahit ferrum quoduis idoneum à magnete, si modò ferrum tangat: aliter in maxima propinquitate non surripit illud. Non enim coeunt magnetica ferra intrà orbem virtutis, aut propè magnetem, maiori conactu quàm ferrum & magnes; sed adiuncta vniuntur fortiùs, & quasi ferruminantur; quanquàm ijsdem agentibus viribus substantia maneat eadem.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
