Latin
CAP. XVIII
William Gilbert, De magnete 104
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXII. Quòd magnes armatus ducit ferrum non magis quàm inermis: Et quòd fortiùs vnitur ferro armatus, ostenditur magnete armato &Cylindro ferreo polito. N plano iaceat cylindrus ponderis maioris, quàm vt magnes ille inermis attollere possit; &(interpositâ chartâ) iungatur eius medio polus magnetis armati; si magnete indè traheretur subsequitur cylindrus voluens; sin verò nullum fuerit medium interpositum, cylindrus firmiter cum armato magnete vnitus trahitur, nec vllo modo voluitur. Quòd si idem magnes fuerit inermis, ducit cylindrum voluentem eâdem velocitate atque magnes armatus interpositâ chartâ, aut cùm chartâ inuolutus fuerit. Magnetes armati diuersorum ponderum, eiusdem minerae, vigoris, &formae, ferris conueniente magnitudine &figurâ proportionatis, aequali vigoris proportione adhaerent &appendunt. Idem etiam in non armatis apparet. Ferrum conueniens admotum inferne parti magnetis qui à corpore magnetico pendet, vigorem vt firmius pendeat magnes, excitat. Firmiùs enim pendens magnes superiùs adiuncto magnetico corpori adhaeret, ferro apposito pensili, quàm appenso plumbo aut alio quouis corpore non magnetico.