# De magnete 106

William Gilbert, De magnete, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/106

Perindè & ferri limatura si valenter in furno reuerberationis vsta fuerit, & in crocum martis praeparata, non allicitur à magnete: sin autem torrefacta fuerit, non penitus vsta, adhaeret illa magneti, sed infirmiùs, quàm limatura ipsa ignem non experta. Crocus enim in toto deformatur; torrefactum verò metallum ab igne vitium concepit, minusque in aegro corpore vires à magnete suscitantur, neque natura ferri iam labefactata allicitur à magnete. CAP. XXIIII. Ferrum intrà orbem magnetis positum in aëre pendulum haeret, si propter impedimentum appropinquare non possit. Errum intrà magneticum orbem ad potentiora χαρ puncta lapidis confluit, si non vi & interpositi corporis materiâ impediatur, siue deorsum decumbat, siue à latere aut obliquè tendat, aut ad superiora euolet. Quòd si ad lapidem peruenire ferrum non possit propter obstaculum, in illo haeret permanetque; sed minùs firmo & constanti connexu, cùm in maioribus interuallis & distantijs, minùs amica confoederatio existat. Fracastorius 8. capite de sympathia, dicit quod ferri frustum in aëre suspenditur, vt nec sursum nec deorsum moueri possit, si desuper magnes poneretur, qui tantum trahere sursum ferrum, quantum ipsum deorsum inclinat aequali potentiâ possit: sic enim in aëre firmaretur ferrum: Quod absurdum est; quia magnetis vis propinquior, fortior semper est. Ita quod paululùm à terrâ magnetis vi attollitur ferrum, ad magnetem continenter incitari (nullo alio obstante) & adhaerere necesse est.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
