# De magnete 107

William Gilbert, De magnete, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/107
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/107

Suspendit in aëre ferrum Baptista Porta (magnete in sublime fixo) & ab inferiori parte tenui filo ferrum detinetur, ne sursum ad lapidem vsque ascendat, ratione non admodum subtili. Attollitur ferrum ad perpendiculum à magnete, licèt non tangat magnes ferrum, sed in propinquo cùm sit: vt vero propter maiorem vicinitatem ferrum totum ab eo quod erigebat mouetur, statim veloci incitatione magneti accurrit, eique adhaeret. Appropinquando enim magis magisque excitur ferrum, & coitio inualescit. CAP. XXV. Exaltatio virtutum magnetis. Agnes magnetem virtute longè superat, quia vnus rapit ferrum ferè sui ponderis, alter vix ramentum promouere potest. Quaecunque vel animalia vel stirpes vitâ donata sunt, alimento quodam indigent, quo vires & constant, & firmiores validioresque euadunt: Ferrum verò non vt Cardano & Alexandro Aphrodiseo videtur, à magnete attrahitur, vt eius ramentis nutriatur, nec ferreâ scobe tanquam nutrimenti refectione magnes vigorem assumit: Quod cùm dubitasset Porta & experiri vellet, magneticum lapidem constituti ponderis accepit, eumque in ferream scobem non ignoti ponderis consepeliuit; dumque ibi per multos menses reliquisset, lapidem maioris ponderis, scobem minoris repent. Sed differentia tam exigua erat, vt etiam dubius veritatis esset. Hoc ab eo factum voracitatis lapidem non arguit, nec nutritionem vllam ostendit; scobis enim minutae partes facilè tractando dissipantur. Sic etiam tenuissimus puluis minimâ aliquâ portione magneti insensibiliter adnascitur, vndè ponderi lapidis aliquid addi poterat, quae tantùm superficiaria est accretio, & abstergi etiam non magnâ difficultate potest. Putant nonnulli infirmum illum & desidem, posse se ad meliorem conditionem reducere; tùm praepotentem, etiam supremis viribus donare. Annè sicut animalia cùm enutriuntur & saturantur vires acquirunt? Annè additione, aut subtractione medicina paratur?

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
