# De magnete 109

William Gilbert, De magnete, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/109

Polus etiam A, cùm in rectâ lineâ fuerit supernè cum axe vtriusque magnetis iuxta magneticas leges coniuncti, obelum attollit ad perpendiculum, quod non potest si magnus magnes remotus fuerit, propter proprias vires imbecilliores. Sed globulus ferreus super terrellae polum, vt attollit obelum ad perpendiculum, ita non à latere dirigitur obelus versus centrum globi, sed obliquè eleuatur, & vndique adhaeret; Quià polus semper in ferro rotundo, est punctum quod proxime adiungitur polo terrellae, nec constans est sicut in minore terrellâ, Telluris partes vt magneticorum omnium concordes sunt, & mutuis vicinijs gaudent: supremâ potestate positae, inferiores non laedunt, non contemnunt; mutuus est amor in omnibus, beneuolentia perennis. Infirmiores magnetes à validioribus recreantur, atque imbelles fortioribus nullum malum inferunt. Magis verò allicit & conuertit firmiorem validus, quàm impotentem: Quia strenuus actum fortiorem confert, & ipse accurrit, aduolat, & pellicit acriùs; ità conactus est & cohaerentia certior & confirmatior. CAP. XXVI. Quare maior appareat ferri & magnetis amor quàm magnetis cum magnete, aut ferri cum ferro, iuxta magnetem intrà orbem virtutis. Agnes magnetem allicit, non vndique & ab omni latere aequâ conditione sicut ferrum, sed ab vno & certo puncto; quarè iustè oportet vtriusque polos disponere, aliàs probè & validè non cohaerent. Sed haec dispositio facilis non est & expedita; quarè minùs magnes magneti obtemperare videtur, cum tamen maximè inter se concordent. Ferrum subitâ impressione magnetis non solùm allicitur à lapide, sed viribus elatis renouatur, quibus magnetem non minore impetu insequitur & pellicit, & aliud etiam ferrum captiuum ducit.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
