Latin
CAP. XXIII
William Gilbert, De magnete 110
Unproofread scanNot analysed yet
Sit paruus super magnetem obelus ferreus illi firmiter adhaerens; si obelo bacillum ferri intactum adiungas, non tamen vt lapidem tangat, videbis obelum vt ferrum tetigerit, relicto magnete, bacillum sequi, inclinatione appetere, eique (si contigerit) firmiter adhaerere: fortiùs enim vnitum &adiunctum ducit ferrum, aliud ferrum intrà orbem virtutis magnetis positum, quàm magnes ipse. Virtus magnetica naturalis, in ferro confusa &copita, à magnete expergiscitur, associatur magneti, &formâ primariâ congratulatur; fit indè ferrum conflatum magneticum perfectum, tam robustum atque magnes ipse: Nam vt alter immittit &commouet; ita alter concipit, &commotus in virtute permanet, &ipso actu vires refundit. Cùm verò ferrum similius sit ferro quàm magnes, &in vtroque ferramento magnetis confinio virtus exaltetur, sicut in magnete ipso; in paribus viribus praeualet similitudo substantiae, &ferrum ferro magis se tradit, &homogenicis viribus simillimis vniuntur. Quod fit non tam coitione quàm vnitione firmiori: &glans vel nasus ex Chalybe, polo lapidis artificiosè adhibitus, maiora ferri pondera attollit quàm lapis per se possit. Cùm ex magnete aut ferreâ venâ excoquitur aciarium, ferrumue; recrementa &corruptae substantiae à meliori fusione materiae secernuntur; vndè (maximâ ex parte) ferrum illud naturam telluris ab alienâ labe &corruptelâ repurgatam, magisque homogenicam, &perfectam continet, licè deformatam fusione. Atque illa quidem materia cùm à magnete prouocatur, magneticas virtutes concipit, &robore eleuatur intrà orbem magis quàm magnes infirmior, qui plerumque apud nos non caret corruptelarum mixtione aliquâ