# De magnete 110

William Gilbert, De magnete, CAP. XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/110

Sit paruus super magnetem obelus ferreus illi firmiter adhaerens; si obelo bacillum ferri intactum adiungas, non tamen vt lapidem tangat, videbis obelum vt ferrum tetigerit, relicto magnete, bacillum sequi, inclinatione appetere, eique (si contigerit) firmiter adhaerere: fortiùs enim vnitum & adiunctum ducit ferrum, aliud ferrum intrà orbem virtutis magnetis positum, quàm magnes ipse. Virtus magnetica naturalis, in ferro confusa & copita, à magnete expergiscitur, associatur magneti, & formâ primariâ congratulatur; fit indè ferrum conflatum magneticum perfectum, tam robustum atque magnes ipse: Nam vt alter immittit & commouet; ita alter concipit, & commotus in virtute permanet, & ipso actu vires refundit. Cùm verò ferrum similius sit ferro quàm magnes, & in vtroque ferramento magnetis confinio virtus exaltetur, sicut in magnete ipso; in paribus viribus praeualet similitudo substantiae, & ferrum ferro magis se tradit, & homogenicis viribus simillimis vniuntur. Quod fit non tam coitione quàm vnitione firmiori: & glans vel nasus ex Chalybe, polo lapidis artificiosè adhibitus, maiora ferri pondera attollit quàm lapis per se possit. Cùm ex magnete aut ferreâ venâ excoquitur aciarium, ferrumue; recrementa & corruptae substantiae à meliori fusione materiae secernuntur; vndè (maximâ ex parte) ferrum illud naturam telluris ab alienâ labe & corruptelâ repurgatam, magisque homogenicam, & perfectam continet, licè deformatam fusione. Atque illa quidem materia cùm à magnete prouocatur, magneticas virtutes concipit, & robore eleuatur intrà orbem magis quàm magnes infirmior, qui plerumque apud nos non caret corruptelarum mixtione aliquâ

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
