# De magnete 111

William Gilbert, De magnete, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/111

Nam cum potestas formalis lapidis & telluris, non nisi vnitatem & conformitatem disiunctorum promoueat; fit vt vbique aequali distantiâ à centro, aut conuexa circumferentiâ, sicut in vno loco rectè attrahere videatur, ità in altero etiam disponere & conuertere possit, si modò lapis non fuerit virtute inaequalis. Nam si in distantia C, à polo D lapis allicere versorium poterit; gs Venet. in tam longinquo, & pari interuallo supra aequatorem in A, potest etiam lapis ille dirigere, & conuertere versorium. Ità centrum ipsum & medium terrellae est centrum virtutum, à quo ad circumferentiam vsque orbis (aequalibus vndique interuallis) eius magneticae virtutes efferuntur. CAP. XXVIII. Magnes non ad statum punctum, aut polum tantùm allicit magnetica, sed ad omnem partem terrellae, praeter aequinoctialem cingulum. Ditiones semper fiunt validiores, vbi poli polis imminent, in quibus totius conspiratione vis firmior existit; quarè validius alter alterum amplectitur. Declinantia à polis loca vires etiam habent allicientes, sed paulò infirmiores, & pro distantiae ratione languidas; ita vt tandem in aequinoctiali circulo eneruatae sint prorsus & euanidae.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
