# De magnete 112

William Gilbert, De magnete, CAP. XXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/112

Neque etiam poli tanquàm puncta mathematica alliciunt; nec polis suis magnetica, tantùm in polis magnetis coeunt: Sed coitio fit in omni parte peripheriae septentri onalis & australis, à toto corpore manante virtute; languidè tamen magnetica magneticis incumbunt, in finitimis partibus aequatori, festinanter verò in locis polo vicinioribus. Quarè non poli, non partes tantùm polo proximae alliciunt, & inuitant magnetica; sed magnetica disponuntur, & conuertuntur, & cum magneticis coeunt, prout imminentes partes & adiunctae, vires suas conferunt, quae eiusdem sunt semper potentiae in eodem parallelo, nisi aliter distrahantur à variationis causis. CAP. XXIX. De virium varietate propter quantitatem, seu molem. Vi eiusdem sunt minerae lapides, nec ab adiacentibus metallis aut venis corrumpuntur, eiusdem etiam sunt potentiae: Attamen qui magnitudine prę cellit, maiores ostendit vires, quòd maiora ponde ra arripit, & ampliorem orbem virtutis habet: Ne que enim vncialis magnes clauum magnum attollit sicut libralis, nec tam latè dominatur & extendit vires; & si de librali magnete pars aliqua detracta fuerit, de potestate etiam aliquid decedere videbitur; nam abstractâ parte, detrahitur de virtute. Sed si illa pars iustè apposita fuerit & vnita, licèt agglutinata non sit & adnata, tamen appositione pristinum obtinet robur, reditque vigor. Aliquandò tamen detractâ parte firmior virtus euadit, propter ma lam figuram lapidis; cùm videlicet per angulos inconuenientes vigor diffunditur. In varijs speciebus varia est ratio; nam plus rapit drachmalis, quàm alius librarum viginti. In plurimis cùm adeò sit effoeta virtus vt vix percipi possit, ab argillis praeparatis illi infirmi superantur. Sed quaeri potest si eiusdem speciei et bonitatis lapis drachmalis, ferri drachmam arripiat, num etiam vncialis vnciam, libralis libram, & ita deinceps? Quod verum quidem est; nam & proportione intendit, & remittit vires suas; adeò vt si proportione aequalis magnes, cuius drachma vna alliceret drachmam vnam ferri, apponeretur idoneo vel maximo obelisco, vel ingenti pyramidi Ij. ferreo; in tali proportione attolleret ilicò, & ad se raperet, non maiore naturę grauamine & molestiâ, quàm drachmalis magnes drachmam amplectitur.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
