Latin
CAP. XXVII
William Gilbert, De magnete 114
Unproofread scanNot analysed yet
Orpora ferrea firmiùs coeunt cum longiore lapide quàm cum rotundo; si modò polus lapidis fuerit in extremitate, &termino longitudinis: scilicet quia in longo lapide, magneticum in fine dirigitur directè versus corpus, in quo virtus procedit per rectiores lineas, &per longiorem diametrum. Sed lapis ille longior à latere parùm potest, &multò minùs quàm rotundus. Manifestum est enim quòd in a &B fortiùs coeunt in rotundo, pari distantiâ à polo; quàm in C &D.