# De magnete 116

William Gilbert, De magnete, CAP. XXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/116
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/116

Fugiunt partes lapidis meridionales à meridionalibus, & septentrionales à septentrionalibus: Attamen si per vim cuspidem ferri meridionalem nimis propè admoueas meridionali parti lapidis, apprehenditur cuspis, & amicis amplexibus ambo connectuntur: quia statim verticitatem ferro insitam conuertit & praesens immutat potentior lapis, suisque viribus ferro constantior. Conueniunt enim secundùm naturam si aut conuertendo aut immutando sit vera conformitas, & iusta coitio, tum etiam directio regularis. Magnetes lapides eiusdem figurae, magnitudinis, & roboris, pari efficaciâ alliciunt sese mutuò & in aduersâ positione simili vigore sese mutuò pellunt. Bacilla ferrea non tacta, licèt paria & ęqualia, diuersis tamen plerunque viribus se mutuò agunt: qui à vt acquisitae verticitatis, firmitudinis etiam, & roboris diuersae sunt rationes; ita validiùs excita magis strenuè concitant. Ferramenta vno & eodem polo excita, illis terminis in quibus excita fuerint sese mutuò pellunt; tum etiam aduersi illis ferramentorum fines inter se inimicitias agunt. In versorijs quorum cuspides affrictae fuerint non cruces, cruces pellunt se mutuo, sed infirmiter, & pro longitudinis ratione. In paribus versorijs cuspides tacti eodem magnetis polo, paribus viribus cruces alliciunt. In longiore versorio, crux à cuspide breuioris ferri aegriùs aduocatur; crux breuioris à cuspide longioris validiùs: quia crux longioris versorij verticitatem habet imbecillem; cuspis verò fortiorem. Cuspis longioris versorij cuspidem breuioris vehementiùs abigit, quàm cuspis breuioris cuspidem longioris; si alter liber super acum, alter in manu teneatur: nam licèt aequaliter ambo eodem magnete exciti fuerint, longior tamen suo cuspide propter maiorem molem praeualet. Bacilli ferrei non exciti, terminus meridionalis ducit borealem, & borealis meridionalem; etiam & partes meridionales pellunt meridionales, & boreales, boreales. Si magnetica diuisa fuerint, aut quouis modo disrupta, vnaquaeque pars terminum habet septentrionalem, & meridionalem. Versorium tam longè mouetur à magnete interposito obice, atque per aërem & medium apertum. Affricta bacilla super polum lapidis, eundem polum affectant & „ insequuntur: Errat igitur Baptista Porta, qui capite 4. dicit, si ean„dem admoueris partem parti quae ei vires conciliauit, horret, ex„ pellit & deturbat eam, contrariamque & oppositam partem trahit. Magnetis ad magnetem, magnetis ad ferrum, ferri etiam ad ferrum, eaedem conuersionum & inclinationum rationes.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
