Latin
CAP. XXXII
William Gilbert, De magnete 118
Unproofread scanNot analysed yet
Plures igitur causae concurrunt cur terrellae B adiunctum ferrum C, firmius cohaereret, quàm cum A terrella: vigor excitus in Bacillo, excitus etiam vigor in B lapide, &insitae vires in B concurrunt: Ferruminatur igitur magneticè firmiùs D cum C, quàm E cum C. Sed si verticem F conuerteres ad ferrum C, non ita adhaeret C in F, quemadmodùm antea in D: Nam intrà orbem virtutis lapides sic consistentes contra naturae ordinem ponuntur; quare F ab E vigorem non concipit. Duo magnetes, seu ferramenta excita, ritè cohaerentia, alterius magnetis aut ferramenti exciti robustioris aduentum, diuortium faciunt. Quòd nouiter adueniens facie aduersâ fugat alterum, &illi imperat, &duorum antea iunctorum conactus definit. Sic demittuntur vires alterius &succumbunt; qui si conuenienter posset, exutus à consortio debilioris ad robustiorem sese conuerteret, facta volutatione: quarè &cadunt pendula in aëre magnetica, admoto magnete aduersâ facie; non quòd amborum priùs iunctorum facultas elanguescat, torpeatque (vt Baptista Porta docet) nulla enim inimica potest esse facies vtrisque finibus cohaerentibus, sed vni tantùm, quem cum à se longiùs propellit aduersâ facie nouiter adueniens firmior magnes, ab amico congressu prioris fugatur.