Latin
Cap. 6
William Gilbert, De magnete 12
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. 12. Horizon magneticus. Cap. 13. De axe &polis magneticis. Cap. 14. Cur in polo ipso coitio firmior sit, quàm in aliis partibus mediis inter aequatorem &polum; &de proportione virium coitionis, in diuersis terrae &terrellae partibus. Cap. 15. Virtus magnetica concepta in ferro, magis apparet in bacillo ferreo, quàm in rotundo, quadrato, aut alterius figurae ferramento. Cap. 16. A vigore magnetico motiones fieri solidis interiacentibus corporibus, deque interpositione laminae ferreae. Cap. 17. De magnetis casside ferreâ, quâ super polum (virtutis ergô) armatur, eiusque efficientiâ. Cap. 18. Magnes armatus non induit ferrum excitum maiore vigore quàm inermis. Cap. 19 Magnete armato, fortior est vnitio: hinc pondera grauiora attolluntur; coitio verò non fortior, sed plerumque imbecillior. Cap. 20. Magnes armatus magnetem armatum attollit, qui tertium etiam ducit; quod item fit licet minor virtus in primo fuerit. Cap. 21. Interpositâ Chartâ, aut alio medio, magnes armatus non plùs attollit quàm inermis. Cap. 22. Quòd magnes armatus ducit ferrum non magis quàm inermis; Et quod fortiùs vnitur ferro armatus, ostenditur m agnete armato &Cylindro ferreo polito. Cap. 23. Magnetica vis motum facit ad vnitatem, &vnita firmiter connectit. Cap. 24. Ferrum intrà orbem magnetis positum in aëre pendulum haeret, si propter impedimentum appropinquare non possit. Cap. 25. Exaltatio virtutum magnetis. Cap. 26. Quarè maior appareat ferri &magnetis amor, quàm magnetis cum magnete, aut ferri cum ferro, iuxtà magnetem intrà orbem virtutis. Cap. 27. Centrum virtutum magneticarum in tellure, est telluris centrum. Et in terrella, lapidis centrum. Cap. 28. Magnes non ad statum punctum, aut polum tantùm, allicit magnetica; sed ad omnem partem terrellae praeter aequinoctialem cingulum. Cap. 29. De virium varietate propter quantitatem seu molem. Cap. 30. Ferri figura &moles valet in coitionibus plurimùm. Cap. 31. De longo &rotundo lapide. Cap. 32. Problemata quaedam, &experimenta magnetica, de coitione, &diuortio, &motu iusto magneticorum. Cap. 33. De diuersa ratione roboris, &motus coitionis intrà orbem virtutis. Cap. 34. Cur magnes in polis suis diuersa ratione robustior sit: tam in Borealibus regionibus, quàm australibus. Cap. 35. De instrumento perpetui motus ab authoribus commemorato, per attractionem magnetis. Cap. 36. Robustior magnes quomodò cognoscatur. Cap. 37. Vsus magnetis in eo quòd ferrum affectat. Cap. 38. De aliorum corporum attractionibus, Cap. 39. De corporibus mutuò se pellentibus. Liber. 3.