# De magnete 121

William Gilbert, De magnete, CAP. XXXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/121

Iam verò si eodem modo dispositâ terrellâ, ferramentum inferno polo & meridionali apposueris, majus pondus alliciet & retinebit, quàm Borealis polus poterit, si versus inferiora conuersus fuerit: Quod sic demonstratur; sit A terra vel terrella; E polus Borealis, aut locus aliquis in magnâ aliquâ latitudine; B terrella maior suprà tellurem, aut terrella minor suprà terrellam maiorem; D polus meridionalis; Manifestum quod D (polus austrinus) allicit majus ferrum C, quàm poterit F (polus boreus) si deorsum conuersus fuerit ad positionem D, versus tellurem aut terrellam in septentrionalibus regionibus. Magnetica per magnetica vires acquirunt, si iustè & secundùm naturam, in viciniâ & intrà orbem virtutis posita fuerint: Quarè terrella cùm imponitur telluri, aut terrellae, ita vt meridionalis polus sit conuersus ad septentrionalem; septentrionalis verò auersus à septentrionali; polorum eius virtus & vires augentur. Itaque septentrionalis polus terrellae in tali positione, maiorem attollit obelum, quàm meridionalis, si meridionalis auersus fuerit. Similiter meridionalis polus in iustâ secundùm naturam constitutione vires acquirens à tellure aut à maiore terrella, maiores ferri bacillos allicit retinetque. In alterâ parte globi terrestris versus austrum, vt etiam in australi terrellae parte, contraria est ratio: Meridionalis enim terrellae polus auersus, robustior est, vt etiam & septentrionalis polus conuersus.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
