Latin
CAP. XXXVII
William Gilbert, De magnete 128
Unproofread scanNot analysed yet
Quarè in fundo vasis lutosum sedimentum residet quietum, &oleum in summo aquae manet, nec longiùs amandatur. Aquae gutta in sicco manet integra, non à sicco fugatur. Iniquè ergo qui de his disputant, antipathiam (id est per aduersas passiones pellendi vim) inferunt; cùm neque vis aliqua fugans illis insit, &repulsus sit ab actione non à passione. Sed illis nimis placent sua graecula vocabula. Nobis verò quaerendum est num aliquod corpus sit, quod aliud longiùs propellat sine materiali impetu, quemadmodùm magnes allicit. Atqui magnes etiam magnetem fugare videtur: Nam vnius polum fugat alterius magnetis polus qui illi secundùm naturam non conuenit: fugando in orbem conuertit vt secundùm naturam conueniant maximè. Quòd si magnes imbecillior natans liberè in aquâ conuerti propter impedimenta expeditè non possit, totus magnes fugatur &longiùs ab altero amandatur. Electrica omnia alliciunt cuncta, nihil omninò fugant vnquam, aut propellunt. Quod de stirpibus quibusdam commemoratur, (vt de cucumere quòd oleo supposito declinet) materialis est à viciniâ immutatio, non abdita antipathia. Cùm verò ostendunt candelae flammam adiunctam frigido solido, (vt ferro) in latus abscedere, causamque fingunt antipathiam, nihil dicunt. Cuius rationem luce clariorem videbunt, cùm de calore quid sit disputabimus. Quod autem Fracastorius putat magnetem posse inueniri, quod ferrum abigat, propter latens aliquod in eo principium ferro contrarium, inane est.