# De magnete 130

William Gilbert, De magnete, LIBER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/william-gilbert/de-magnete/130
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/william-gilbert/de-magnete/130

Haec discrepantia variatio ferri & magnetis dicitur; quae cùm ab alijs causis efficiatur, & verae directionis tantùm sit perturbatio quaedam, & deprauatio; nos isto loco de verâ pyxidis & magnetici ferri directione (quae vbique terrarum eadem esset in veros polos, & in vero meridiano, si alia non obstarent impedimenta, & mala peruertentia) sermonem intendimus: variationem illius, & peruersionis causam, proximo libro tractabimus. Qui apud saeculum priùs de mundo & naturali philosophiâ scripserunt, praecipuè egregij illi elementarij philosophi, & ab ijs propagati omnes, & edocti, ad nostra vsque tempora; hi inquam qui terram semper quiescentem & tanquàm inutile pondus, aequalibus vndiquè à coelo interuallis in vniuersi centro positam, simplicem naturam, siccitatis & frigoris qualitatibus tantùm imbutam posuerunt; rerum omnium & effectuum causas in coelis, in stellis, in planetis, in igne, aëre, aquis, in mixtorum corporibus, sedulò perquirebant: Nunquam verò terrenum globum pręter siccitatem & frigus, praecipuas aliquas aut effectrices facultates praedominatrices, & seipsum confirmantes, dirigentes, mouentesque habere per vniuersam molem, & per ima ip sius viscera cognoscebant, aut an essent inquirebant. Ob eamque causam philosophantium vulgus, vt magneticorum motuum rationes inuenirent, causas longè remotas & dissitas appellabant. Atque ille mihi videtur suprà omnes reprehensione dignus, Martinus Cortesius, cui cùm nulla placuisset in vniuersâ rerum naturâ causa, vltrà coelos punctum attractiuum magneticum, ferrum ducens somniauit. Petrus Peregrinus à polis coeli directionem oriri putat. Cardanus à stella in caudâ vrsae maioris conuersionem ferri fieri existimabat: Bessardus Gallus ad polum zodiaci magneticum conuerti opinatur: Marsilius Ficinus polum suum Arcticum sequi vult magnetem, ferrum verò magnetem, succinum paleas; hoc verò polum fortassis Antarcticum, vanissimo insomnio. Descenderunt alij ad rupes & montes nescio quos magneticos. Ita semper mortalibus vsu venit, vti domestica sordescant, peregrina & remota chara sint & desiderata. Sed nos terram ipsam colimus, & causam tanti effectus obseruamus. Terra communis mater suis penetralibus has causas inclusas habet: ad eius normam, positionem, habitudinem, verticitatem, polos, aequatorem, horizontes, meridianos, centrum, peripheriam, dimetientem, & totius interioris substantiae formam, omnes magneticae motiones discutiendae sunt.

---

William Gilbert, De magnete. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_magnete.
