Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 132
Unproofread scanNot analysed yet
Ità ferri magnetici cuspis ex hac parte aequatoris Boream respicit; ex altera parte, crux semper in austrum dirigitur; non autem conuertitur in austrum cuspis aut lilium vltra aequatorem, vt quidam putauit. Aliqui verò inexperti qui in longinquis vltra aequatorem, viderunt aliquando versorium hebetius &minùs promptum fieri, existimabant distantiam à polo arctico, aut à magneticis rupibus huius rei causam esse. Sed plurimùm decipiuntur; nam aequè potens est, &tam citò se componit ad meridianum, siue variationis punctum, in meridionalibus quàm in borealibus mundi regionibus. Aliquandò tamen tardior apparet motus, cùm videlicet acus deferens longiore tempore, &diuturnâ nauigatione obtusior euadit; aut ferramenta tacta aliquid de vigore acquisito, senio aut rubigine amiserunt. Hoc licet etiam experiri posito exigui solaris horologij versatili ferro super acum breuiculam, à superficie lapidis perpendiculariter erectam; nam ferrum ta ctum magnete polos respicit lapidis, &relinquit mundi polos: Nam generalis &remotior causa à particulari tam praesenti &validâ vincitur. Magnetica inclinationem ex se habent in telluris positionem, &à terrellâ conformantur. Duo lapides ęquales paribus viribus terrellae se componunt, iuxta leges magneticas. Ferrum à magnete vigo. rem concipit, &magneticis motionibus conformatur. Quarè directio vera est motus magnetici corporis ad telluris verticitatem, in naturalem situm &vnitatem vtriusque formis consentientibus viresque conferentibus. Enimuerò multis experimentis &vijs tandem inuenimus, esse disponentem naturam propter varium situm commouentem per vnam formam vtrisque communem; &in omnibus magneticis apprehensionem esse &auersionem. Nam &lapis &magneticum ferrum componunt se inclinando &declinando, ad communem naturae &telluris situm. Et vis telluris virtute totius versus polos alliciendo &auersando disponit quae soluta sunt &laxa magnetica omnia.